POMPEJA Lex

POMPEJA Lex
POMPEJA Lex
de Iudiciis, lata a Cn. Pompeio M. Consule sine Collega, Ne reum in iudiciô laudare liceret, memoratur Plut. in eius vita et Cat. Utic. Vide quoque Val. Max. l. 6. c. 2. ex. 5. Alia, eodem Auctore III. Consule cum Q. Caecilio Metello Pio Scipione anno Urb. Cond. 701. voluit, Ne cuius absentis in Magistratuum Comitiis ratio haberetur, unô Caesare exceptô. Dio, l. 40. Plut. in Pompeio et Caesare etc. Alia, Ut de iis, qui a secundo suo Consulatu ad hunc usque diem ob rem iudicandam pecunias cepissent, quaestio constitueretur, reperitur, apud Appianum, Bell. Civ. l. 2. Idem II. Consul cum M. Licinio Crasso II. tulit annô 698. Ut
amplissimo ex censu, excenturiis, aliter quam antea lecti Iudices, ex tribus tamen ordinibus, quibus Aureliâ lege communicata erant iudicia, Senatoriôscil. Equestri et Tribunis, Aerariires iudicarent. Item, ut quinque et septuaginta Iudices causas cognoscerent: Cuius legis meminit Cicer. in Pisonem: vide quoque in eandem Asconium. Alia ab eodem III. Consule cum Q. Caecilio Metello Pio rogata est annô 701. Utsibi Hispania provincia in alterum quinquennium prorogaretur. Dio, l. 38. et Plut. in vit. eius. Eodem annô idem legem tulit de vi, quâ nominatim caedem in appia via factam et incendium Curiae et domum M. Lepidi Interregis oppugnatam comptehendit, et poenam graviorem ac formam iudicii breviorem: Capita eius collegit Hotomannus. Vide quoque Asconium, in Milon. Dionem, l. 40. Cicer. de Finibus, l. 4. et ad Atticum, l. 10. Ep. 4. Caesarem de bello Civ. l. 3. etc. Eôdem annô idem de ambitu legem tulit, de qua iterum Dio videndus. Sed et legis ab eo I. Consul. cum M. Crasso an. Urb. Cond. 683. latae meminit Plut. quâ voluit, Ut ad Tribunos Pl. provocandi ius esset, omniaque, quae Tribunis Pleb. ademerat Sylla. illis restituerentur. Vide quoque Asconium, in Verrin. 1. et 2. ut et Caes. de bello Civ. l. 1. quibus adde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Pompēja lex — Pompēja lex, Name der von Cn. Pompejus Magnus erlassenen Gesetze: 1) P. l. tribunicia, 70 v. Chr., wodurch dem Volke die tribunische Gewalt wieder gegeben wurde; 2) P. judicaria, 55 v. Chr., Bestätigung der Aurelia lex, mit dem Zusatz, daß zu… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lex — (lat.), soviel wie Gesetz, hieß bei den Römern anfangs nur ein von den Kuriat oder Zenturiatkomitien ausgegangener Beschluß (populiscitum); nach der Gleichstellung der Tributkomitien gab man aber auch einem von diesen ausgegangenen Beschluß… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ambĭtus — (lat.), 1) (röm. Ant.), eigentlich die Bewerbung um ein öffentliches Amt, s. Ambitio 2); später 2) die unrechtmäßige Bewerbung um ein[394] Amt (Ambitus crimen), z.B. durch Bestechung od. Drohung. Er galt als ein Verbrechen, gegen welches mehrere… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pompējus — Pompējus, Name der Glieder eines berühmter römischen plebejischen Geschlechts, mit den Familien der Festus, Labeo, Longinus, Nepos, Rufus, Strabo etc. 1) Quintus Pomp. Rufus, wurde 141 v. Chr. Consul, erhielt dann das diesseitige Spanien u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Clodius — Clodius. I. Glieder der römischen Clodia gens, so v. w. Claudius (s.d.): diese Schreibung wählten bes. in der letzten Zeit einige der Familie Pulcher, unter ihnen namentlich 1) Publius C. Pulcher, Bruder des Claudius 16), ein schlauer, verwegener …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Judiciariae leges — Judiciariae leges, römische Gesetze, welche bestimmten, bei welchem Stande die Gerichtshaltung sein sollte, so die Aurelia, Cornelia, Julia, Livia, Plotia, Pompeja, Sempronia, Servilia lex (s.d. a.) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fyncana — et Fyndocha, (13. Oct.), Töchter ces hl. Donevaldus, welche im 6. Jahrhundert in Irland lebten und nach dem Tode ihres Vaters in das Kloster Abernathi sich begaben, wo sie nach einem gottseligen Leben im Rufe der Heiligkeit starben. Vgl. S.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”